Liber Job*

Caput 20: Versus 26

Omnes tenebrae absconditae sunt.Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet.Devorabit eum,etc. Ignis gehennae qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi.Affligetur relictus.Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in coelo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit.
(* Traductions européennes)